utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610109

Charter
Charter Number: 05610109
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Reginaldus et Andreas et Pigotus fratres dant nobis totum pratum in Boyfen que fuit patris sui Sciant [] quod nos Reginaldus et Andreas et Pigotus fratres et filii Pigoti de Al dedimus concessimus et hac presenti carta nostra confirmavimus Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni exactione et seculari servitio totum pratum in Boyfen cum pertinentiis quod fuit patris nostri Pigoti illud videlicet pratum quod Robertus Haket de Cokerington habuit aliquando de nobis in excambium pro uno tofto in Al Et nos et heredes nostri warantizabimus defendemus et adquietabimus predictum pratum cum pertinentiis predicto conventui versus et contra omnes homines in perpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter