utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610110

Charter
Charter Number: 05610110
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Carta predictorum Reginaldi et Pygoti de prato et terra arabili que dant nobis in territorio de Al Cunctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Reginaldus et Pigotus filii Pigoti de Al salutem Noveritis nos concessisse et dedisse et hac presenti carta nostra confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam solutam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione tres acras prati in Boyfen iacentes inter prata predicti conventus et tres perticatas prati in lacum in Hale que buttant versus est in aquam de Ludna et versus west super le Landdic et triginta et tres selliones et dimidia ex orientali parte eiusdem ville iacentes in hiis locis scilicet ad Kemflet tres selliones inter terras predicti conventus et buttant versus sudth in aquam molendini et versus north super foreriam eiusdem conventus et super Hovedhakirfurlanges octo selliones scilicet una que est plus versus occidentem iacet inter terras predicti conventus Et una iacet inter terram quam Hugo filius Umfridi aliquando tenuit et terram quam Tengi filius Haucke de Al aliquando tenuit Item quatuor selliones iacent in uno loco inter terras predicti conventus et iterum due selliones alibi iacent inter terras predicti conventus et feodum de Aisterby super eosdem furlanges Et iste octo selliones buttant omnes versus suth in aquam molendini et versus north super Cuningesgate et una sellio ad Halefure inter terras predicti conventus et buttat versus north in Halefure et versus suth super viam item due selliones super eosdem furlanges inter terram predicti conventus et terram monachorum de Parco Lude et buttant versus suth super viam et versus north super foreriam Iohannis filii Iohannis item due selliones super eosdem furlanges inter terram predicti conventus et terram monachorum de Parco Lude et buttant versus north super foreriam Iohannis filii Iohannis et versus suth in Halefure et una sellio ad north capud de Halesike inter terram predicti conventus et terram Gileberti prepositi que buttat versus suth super foreriam Hugonis filii Umfridi et versus north super foreriam monachorum de Parco item una sellio super eosdem furlanges inter terram Ailwini sutoris et terram monachorum de Parco cuius suth capud buttat super foreriam Hugonis filii Umfridi et north capud super feodum de Friston Et una sellio ad Langestlanges ex suth parte de Tunstal inter terras predicti conventus cuius est capud buttat super foreriam Ade filii Hugonis et west capud super foreriam eiusdem conventus Item una sellio super eosdem furlanges inter terram predicti conventus et terram Iohannis filii Cost et buttat sicut sellio precedens et una foreria ad west capita earundem sellionum de eodem feodo que fuit Pigoti de Al et due selliones ad Estirgategraines inter terram predicti conventus et terram monachorum de Parco que buttant versus north super terram predicti conventus et una sellio in Croswange que buttat versus est super foreriam que fuit aliquando Roberti filii Lant et dimidia sellio ad Lantgrene inter terras predicti conventus et buttat versus north in Halefure item due buttes ad Lantgrene inter viam et foreriam predicti conventus et una sellio ad furnum Gileberti Widyelockes inter terras predicti conventus que buttat versus est super feodum de Aisterby et una sellio ad Calgardcroftehirne que iacet inter terras predicti conventus et una sellio ad Plasfurlanges inter terram predicti conventus et terram Ade filii Hugonis et buttat versus west super foreriam eiusdem Ade et versus est super terram Hugonis filii Umfridi et due selliones ad parcam vaccarum que iacent inter terram predicti conventus et feodum de Aisterby et due selliones iacent ex nort parte de Cuningesgate quarum capud unius buttat super Cuningesgate et capud alterius super terram Willelmi filii Radulfi Et ex occidentali parte predicte ville de Al triginta et quatuor selliones que iacent in hiis locis videlicet octo ad Thurstaineflettes inter terras predicti conventus que buttant versus nort super foreriam de feodo de Aisterby et versus suth in Holebec et una sellio ex west parte de Hallecroft inter terras predicti conventus et buttant versus est super foreriam Ade filii Hugonis et quatuor selliones ad Thirsepit inter terras predicti conventus ex nort parte aque ductus et sex selliones ad Depedale ex nort parte vie que fuerunt aliquando Pigoti de Al que iacent inter terras monachorum de Parco Lude et sex selliones ad Feltemare ex nort parte vie inter terras predicti conventus et quatuor selliones ex suth parte eiusdem vie que buttant versus suth super Sewardefen et due selliones que iacent propinquiores Almaregate ex est parte et buttant versus suth per medium Difen in aquam molendini et versus nort super Cuningesgate et tres selliones iacent inter terras predicti conventus et buttant versus suth super Cuningesgate et versus nort super Sarlecroft item ex orientali parte ville una foreria que extendit se in longum iuxta Halefure ex nort parte et buttat versus west super foreriam predicti conventus et versus est super foreriam Hagymundi Spic et super eosdem furlanges una lata sellio inter terram quam Tengi filius Haucke aliquando tenuit et terram que fuit Gileberti Gulac et buttat in utroque capite sicut foreria proximo prenominata tenendas et habendas libere et quiete integre et pacifice in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione Nos vero predicti Reginaldus et Pigotus et heredes nostri predicta prata et omnes predictas terras cum omnibus pertinentiis suis et aisiamentis infra villam et extra predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam contra omnes homines warantizabimus et defendemus et de omnibus erga omnes adquietabimus in perpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter