utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610113

Charter
Charter Number: 05610113
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Pygotus concedit et confirmat nobis ij selliones terre arabilis in territorio de Al Omnibus Cristi fidelibus presentibus et futuris Pigotus filius Pigoti de Al salutem Noveritis me pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum concessisse et presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al duas selliones terre arabilis in teritorio de Al ex orientali parte ville quarum una iacet inter terras predicti conventus et abuttat occidentale capud super furnum Gileberti Wythelockes et alia iacet inter terram Umfridi nepotis domini et terram Roberti filii Lant et abuttat australe capud super angulum crofti quod vocatur Calegarthecroft tenendas et habendas predicto conventui cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis infra villam et extra sine aliquo retenemento in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et exactione sicut aliqua elemosina liberius et quietius dari potest pro Deo viris religiosis Et ego Pigotus et heredes mei warantizabimus predictam terram prefato conventui erga omnes homines in perpetuum Si autem contigerit quod Helena mater mea sponsum suum supervixerit et sepedictam terram placito aliqua arte vel ingenio de predicto conventu adquisierit ego de terris meis vel catallis ad valentiam eiusdem terre eidem conventui satisfaciam donec eadem terra ei substituatur Ut igitur mea hec concessio et confirmatio perpetuam obtineant stabilitatem presens scriptum sigillo meo corroboravi
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter