utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610114

Charter Number: 05610114
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Pigotus dat nobis quatuor selliones terre arabilis in territorio de Al Cunctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Pigotus filius Pigoti de Al salutem Noveritis me concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam quatuor selliones terre arabilis in teritorio de Al de quibus tres selliones simul iacent ex occidentali parte ville de Al inter terras predicti conventus et buttant versus suth super viam regiam et versus north super croftum quod vocatur Sarlecroft et quarta sellio iacet ex orientali parte ville inter terram meam et terram dicti conventus ex nort parte regie vie et ex est parte culture que vocatur Hallewang et buttat versus nort super terram dicti conventus et versus suth super terram quam Willelmus filius Radulfi aliquando tenuit de feodo de Friston Ego vero Pigotus et heredes mei predictas quatuor selliones cum pertinentiis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione warantizabimus et defendemus et de omnibus sequelis et demandis et rebus aliis erga omnes homines et feminas adquietabimus in perpetuum Si vero contigerit aliquo casu contingente quod ego Pigotus vel heredes mei predictas quatuor selliones predicto conventui warantizare non poterimus dabimus eis ad valentiam tante terre de terra nostra in Sarlecroft vel alibi ubicumque elegerint in campis de Al In huius rei testimonium presenti scripto fidei mee donatione interposita sigillum meum apposui
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter