utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610116

Charter
Charter Number: 05610116
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Undertaking
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Pygotus obligat se et heredes suos ad reparationem fossati de Aldecroftdic Sciant [] quod ego Pigotus filius Pigoti de Al tam pro me quam pro heredibus meis fide media manucepi et fideliter facere et reparare et sustentare propriis sumptibus nostris in perpetuum repromissi pro quadam pecunie summa mihi premanibus perpacata totum fossatum de Aldecroftdic a loco qui vocatur Brianparke per longitudinem sexaginta perticatarum videlicet quantum predictum fossatum se extendit et extendere tenetur versus meridianum ita scilicet quod totum pratum conventus et totius villate de Al quod est iuxta illud fossatum versus orientem bene et plene salvetur a superfluitate aque que quidem superfluitas possit vel poterit evenire per defectum reparationis vel sustentationis predicti fossati Si vero predictus conventus vel aliquis de Al aliquam partem habens in predicto prato iuxta illud fossatum versus orientem aliquid dampnum per defectum reparationis vel sustentationis prenominati fossati incurrerint ego et heredes mei eisdem vel eorum singulis per visum vicinorum predicte villate deperditum restaurabimus et satisfaciemus competenter Et ad hoc omnia fideliter observanda subiecti me et heredes meos iurisdictioni decani de Ludesk qui pro tempore fuerit ut ipse per censuram ecclesiasticam possit nos sine strepitu iudicali secundum quod eidem melius indebitur expedire ad prescriptorem observationem compellere renuntiando tam pro me quam pro heredibus meis impetratis et impetrandis cavillationi exceptioni et omni iure remedio et maxime regis proibitioni per hanc cartam tam pro me quam pro heredibus meis super predictis confectam In cuius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter