utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610118

Charter 05610118
Charter Number: 05610118
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Pigotus confirmat nobis omnes terras et prata que fuerunt de tenemento patris sui et fratris sui Cunctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Pigotus filius Pigoti de Al salutem Noverit universitas vestra me pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam omnes terras et prata cum omnibus pertinentiis que fuerunt de tenemento Pigoti patris mei et quas habuit de dono meo et de dono Reginaldi fratris mei in teritorio de Al Et ego Pigotus et heredes mei omnes dictas terras et prata cum omnibus pertinentiis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de omnibus secularibus servitiis sectis et sequelis et terrena exactione et omnibus demandis quocumque modo acciderint contra dominos feodi et contra omnes homines et feminas adquietabimus in perpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter