utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610121

Charter
Charter Number: 05610121
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Pygotus dat nobis ij selliones terre arabilis cum vestitura in territorio de Al Universis Cristi fidelibus presentibus et futuris Pigotus filius Pigoti de Al salutem Noveritis me pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse in puram et perpetuam elemosinam Deo et beate Marie et conventui de Al duos selliones terre arabilis cum vestitura in teritorio de Al iacentes ex occidentali parte ville inter terras eiusdem conventus quorum capita australia buttant super Sywardefen et capita aquilonaria buttant super viam que tendit versus Ludam tenendos et habendos libere et quiete et pacifice et integre cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis sine ullo retenemento in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione sicut aliqua elemosina liberius et quietius conferri potest pro Deo viris religiosis Et ego predictus Pigotus et heredes mei predictos duos selliones cum pertinentiis suis predicto conventui warantizabimus defendemus et de omnibus rebus adquietabimus erga omnes homines in perpetuum Et in huius rei robur et testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter