utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610123

Charter
Charter Number: 05610123
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation, Quitclaim
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Pigotus confirmat et quieteclamat nobis totum ius et clamium quod habuit in omnibus terris subscriptis in territorio de Al que fuerunt de feodo Pygoti patris sui Cunctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Pigotus filius Pigoti de Al salutem Noveritis me concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse de me et de heredibus meis in perpetuum quietum clamasse in puram et perpetuum elemosinam Deo et beate Marie et conventui de Al totum ius et clamium quod habui vel aliquo modo aliquando habere potui in omnibus hiis terris subscriptis iacentibus in teritorio de Al que fuerunt de feodo Pigoti patris mei videlicet in triginta et una selliones et dimidia ex orientali parte eiusdem ville que patent in hiis locis scilicet ad Kemflet tres selliones inter terras predicti conventus et buttant versus suth in aquam molendini et versus nort super foreriam eiusdem conventus et super Hovedhakerfurlanges octo selliones scilicet una que est plus versus occidentem iacet inter terras predicti conventus Et una iacet inter terram quam Hugo filius Umfridi aliquando tenuit et terram quam Tengy filius Hocke de Al aliquando tenuit Et item quatuor selliones iacent in uno loco inter terras predicti conventus Et item due selliones iacent alibi inter terras predicti conventus et feodum de Aisterby super eosdem furlanges et iste octo selliones buttant omnes versus suth in aquam molendini et versus nort super Cuningesgate et una sellio ad Halefure inter terras predicti conventus et buttat versus nort in Halefure et versus suth super viam item due selliones super eosdem furlanges inter terram predicti conventus et terram monachorum de Parco Lude et buttant versus suth super viam et versus nort super foreriam Iohannis filii Iohannis item due selliones super eosdem furlanges inter terram predicti conventus et terram monachorum de Parco Lude et buttant versus nort super foreriam Iohannis filii Iohannis et versus suth in Halefure Et una sellio ad nort capud de Halesicke inter terram predicti conventus et terram Gileberti prepositi que buttat versus suth super foreriam Hugonis filii Umfridi et versus nort super foreriam monachorum de Parco item una sellio super eosdem furlanges inter terram Aelwini sutoris et terram monachorum de Parco cuius suth capud buttat super foreriam Hugonis filii Umfridi et nort capud super feodum de Friston et una sellio ad Langestlanges ex suth parte de Tunstall inter terras predicti conventus cuius est capud buttat super foreriam Ade filii Hugonis et west capud super foreriam eiusdem conventus item una sellio super eosdem furlanges inter terram predicti conventus et terram Iohannis filii Cost et buttat sicut sellio precedens et una foreria ad west capita earumdem sellionum de eodem feodo que fuit Pigoti de Al Et due selliones ad Estergategrames inter terram predicti conventus et terram monachorum de Parco que buttant versus nort super terram predicti conventus Et una sellio in Croswange que buttat versus est super foreriam que fuit aliquando Roberti filii Lant et dimidia sellio ad Lantegrene inter terras predicti conventus et buttat versus nort in Halefure item due buttes ad Lantegrene inter viam et foreriam predicti conventus et una sellio ad furnum Gileberti Withelockes inter terras predicti conventus que buttat versus est super feodum de Aisterby et una sellio ad Calgardcrofthirne que iacet inter terras predicti conventus et una sellio ad Plasfurlanges inter terram predicti conventus et terram Ade filii Hugonis et buttat versus west super foreriam eiusdem Ade et versus est super terram Hugonis filii Umfridi et due selliones ad portam vaccarum que iacent inter terram predicti conventus et feodum de Aisterby Et ex occidentali parte predicte ville de Al triginta et una selliones que iacent in hiis locis videlicet ad Thustaineslectes inter terras predicti conventus que buttant versus nort super foreriam de feodo de Aisterby et versus suth in Holebec et una sellio ex west parte de Hallecroft inter terras predicti conventus et buttat versus est super forerium Ade filii Hugonis et quatuor selliones ad Thirsepit inter terras predicti conventus ex nort parte aque ductus et sex selliones ad Depedale ex nort parte vie que fuerunt aliquando Pigoti de Al que iacent inter terras monachorum de Parco Lude et sex selliones ad Feltmare ex nort parte vie inter terras predicti conventus et quatuor selliones ex suth parte eiusdem vie que buttant versus suth super Sewardfen et due selliones que iacent propinquiores al Maregate ex est parte et buttant versus suth per medium Dyfen in aquam molendini et versus nort super Cuningesgate item ex orientali parte ville una foreria que extendit se in longum iuxta Halefure ex nort parte et buttat versus west super foreriam predicti conventus et versus est super foreriam Hagymundi Spic et super eosdem furlanges una lata sellio inter terram quam Tengy filius Auke aliquando tenuit et terram que fuit Gileberti Gulac et buttat in utroque capite sicut foreria proximo prenominata et tres acras prati in Boyfen iacentes inter prata predicti conventus et tres perticatas prati in lacum in Hale que buttant versus est in aquam de Ludna et versus west super le Landdic tenenda et habenda libere et quiete integre et pacifice in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione Ego vero predictus Pigotus et heredes mei omnes predictas terras et predicta prata cum omnibus pertinentiis suis et aysiamentis infra villam et extra predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam contra omnes homines warantizabimus et defendemus et de omnibus rebus adquietabimus in perpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter