utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610125

Charter
Charter Number: 05610125
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Pygotus dat nobis duos selliones terre arabilis in territorio de Al ex nort parte de Cunigesgate Omnibus Cristi fidelibus presentibus et futuris Pigotus filius Pigoti de Al salutem Noveritis me concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam duos selliones terre arabilis cum omnibus pertinentiis suis in teritorio de Al ex est parte ville iacentes ex nort parte de Cuningesgate transversum Halefure inter terram predicti conventus et terram quam Gilebertus Wythelockes aliquando tenuit de feodo de Aisterby et buttant versus nort super foreriam quam Robertus Modi aliquando tenuit de feodo de Fristona et versus suth super terram predicti conventus et terram quam Willelmus le Blunt aliquando tenuit de feodo de Aisterby Et ego Pigotus et heredes mei predictos duos selliones cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de omnibus erga omnes homines et feminas adquietabimus in perpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter