utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610127

Charter 05610127
Charter Number: 05610127
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Pigotus filius Pigoti de Alvingham pro salute anime mee et Amicie uxoris mee concessi dedi et presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et priori et conventui de Al unum toftum cum crofto et pertinentiis in Al qui vocatur Sarnelcroft et iacet ex opposito bercarie eorundem prioris et conventus versus austrum tenendum et habendum dictis priori et conventu de me et heredibus meis in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni servitio seculari et terrena exactione et demanda Et ego Pigotus et heredes mei prenominatum toftum cum crofto et pertinentiis antedictis priori et conventui in liberam puram et perpetuam elemosinam ut predictus est warantizabimus adquietabimus et defendemus de omnibus que accidere poterunt tam contra dominos feodi quam contra omnes homines in perpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto signum meum apposui Hiis testibus Roberto de Somerc Thome filio Willelmi Andree Cost Iohanne fratre eiusdem Ricardo Dwede de Al Serlone de Cokerington Willelmo de Reddeburne et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter