utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610128

Charter
Charter Number: 05610128
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Pygotus dat nobis tres selliones terre arabilis in teritorio de Al Cunctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Pigotus de Al salutem Noveritis me concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam tres selliones terre arabilis cum pertinentiis in teritorio de Al quorum duo iacent ex west parte dicte ville ad Brocholemare inter terram monachorum de Parco Lude et terram Iohannis filii Cost et buttant versus suth super terram conventus de Ormesby et versus nort in Holebec Et unus sellio iacet ex est parte ville ex west parte de Nonivemare inter terras predicti conventus de Al et buttat versus suth super Cuningesgate et versus nort super terram dicti conventus Et ego Pigotus et heredes mei predictos tres selliones cum pertinentiis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione warantizabimus et defendemus et de omnibus erga omnes adquietabimus in perpetuum In huius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter