utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610129

Charter
Charter Number: 05610129
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem P quieteclamat nobis totum ius et clamium quod habuit in terris pratis et aliis omnibus que habemus de dono predecessorum suorum infra villam de Al et extra Sciant [] quod ego Pigotus filius Pigoti de Al concessi et hac presenti carta mea de me et de heredibus meis quietum clamavi in puram et perpetuam elemosinam Deo et beate Marie et conventui de Al totum ius et clamium quod aliquando habui vel aliquo modo habere potui vel potero in terris pratis pascuis redditibus toftis croftis seu in aliis bonis que habent de dono predecessorum meorum infra villam de Al vel extra Et ego dictus Pigotus et heredes mei omnia prenominata cum suis pertinentiis dicto conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de sectis curie et de omnibus aliis demandis erga dominos feodi et erga omnes homines adquietabimus in perpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter