utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610130

Charter
Charter Number: 05610130
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1225 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Iohannes filius Pigoti quieteclamat nobis totum ius et clamium quod habere potuit in quodam tofto cum crofto et in omnibus terris pratis et aliis omnibus que habemus dono P patris sui et antecessorum suorum Sciant [] quod ego Iohannes filius Pigoti de Al concessi et hac presenti carta mea de me et de heredibus meis in perpetuum quietum clamavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam totum ius et clamium quod aliquo modo habere potui vel potero in quodam tofto cum crofto cum suis pertinentiis in villa de Al quem habent de dono Pigoti patris mei quem quidem toftum cum crofto Thomas le horshirde aliquando tenuit de dicto Pigoto patre meo Concessi etiam de me et de heredibus meis et omnino quietum clamavi in puram et perpetuam elemosinam dicto conventui omne ius et clamium quod habui aliquando vel habere potero in singulis et omnibus terris pratis pascuis pasturis aisiamentis redditibus que habent de dono Pigoti patris mei vel antecessorum meorum Et ego dictus Iohannes et heredes mei predictum toftum cum crofto et suis pertinentiis et omnia predicta que de dono Pigoti patris mei vel antecessorum meorum possident warantizabimus defendemus et de sectis curie et de omnibus aliis demandis erga dominos feodi et erga omnes homines adquietabimus in perpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter