utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610131

Charter
Charter Number: 05610131
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Adelardus de Al dat nobis tres acras in orientali parte de Al Cunctis Cristi fidelibus tam futuris quam presentibus Adelardus de Al salutem Sciatis me pro anima patris mei et matris mee et omnium antecessorum meorum assensu et concensu uxoris mee et heredum meorum dedisse et presenti carta confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al v acras terre in teritorio de Al in puram et perpetuam elemosinam videlicet tres acras in orientali parte predicte ville de Al scilicet tres selliones in australi parte de Cuningesgate cum pratis adiacentibus in Hovedacrefurlanges que abuttant super le bec in occidentali parte ville unum sellionem in australi parte de Cuningesgate usque Sewardefen inter terras monachorum de Parco et Iohannis fabri et duos selliones in aquilonari parte de Cuningesgate ex orientali parte terre Iohannis fabri qui abuttant super Brocholmemare quantum terra mea durat liberam et solutam et quietam ab omni seculari servitio et exactione Et ego et heredes mei warantizabimus et adquietabimus eis predictam elemosinam contra omnes homines
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter