utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610134

Charter
Charter Number: 05610134
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1230
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus capellanus dat Reginaldo filio Pigoti pratum suum quod fuit Adelardi in Boyfen cum Matilda sorore sua Sciant [] quod ego Ricardus capellanus filius Iohannis de Al dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Reginaldo filio Pigoti de Al in liberum maritagium cum Matilda sorore mea et heredibus ex eis natentibus pratum meum quod fuit Adelardi in Boyfen scilicet duas perticatas et dimidiam in latitudine et in longitudine quantum Boyfen se extendit inter duas aquas tenendum et habendum libere et quiete reddendo annuatim michi vel heredibus meis vel cui assignare voluero unam libram cymini ad festum sancti Botulfi pro omnibus servitiis Et ego Ricardus et heredes mei warantizabimus et adquietabimus hoc predictum pratum predicto Reginaldo et heredibus prenominatis pro predicto servitio contra omnes homines
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter