utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610139

Charter
Charter Number: 05610139
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1148 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Umfridus de Al dat nobis quandam foreriam et duas selliones cum corpore suo et Avice uxoris sue Sciant [] quod ego Umfridus de Al nepos Willelmi de Friston dedi concessi et hac mea carta confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al cum corpore meo et cum corpore Avicie uxoris mee in puram et perpetuam elemosinam quandam foreriam terre in teritorio de Al ab occidente de Hou que iacet inter terram predicti conventus et terram monachorum de Parco et unam sellionem ad Bulebrigge que iacet in cultura predicti conventus et unam sellionem in Aldecroft inter terram eiusdem conventus cum omnibus pertinentiis suis ut mihi et Avicie uxori mee et heredibus meis eternaliter proficiat Et ego vero et heredes mei warantizabimus et adquietabimus eisdem et defendemus prenominatas terras cum pertinentiis contra omnes homines de omnibus rebus in perpetuum Idem vero conventus recepit me et Aviciam uxorem meam in specialem fraternitatem suam et cum diem clauserimus extremum nos in sepultura sua caritative recipiet faciendo pro nobis plenarium servitium sicut pro fratre vel sorore domus sue
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter