utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610140

Charter
Charter Number: 05610140
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1148 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Iohannes faber dat nobis unum sellionem de terra sua in teritorio de Al Cunctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Iohannes faber de Al salutem Noverit universitas vestra me divine pietatis intuitu dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et sponse mee et omnium antecessorum nostrorum unum sellionem de terra mea in teritorio de Al qui iacet in Housdhacres et extendit a regia strata usque ad aquam et unum sellionem qui iacet in Layelandes ex occidentali parte iuxta terram prefati conventus Ego vero et heredes mei warantizabimus et adquietabimus hanc prenominatam terram prefato conventui contra omnes homines
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter