utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610142

Charter 05610142
Charter Number: 05610142
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Herbertus filius Iohannis dat Radulfo nepoti suo unum toftum in villa de Al quod vocatur Robbetoft Sciant [] quod ego Herebertus filius Iohannis de Al dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Radulfo nepoti meo filio Ricardi capellani et heredibus suis pro homagio et servitio suo unum toftum in villa de Alvingham qui vocatur Robbetoft cum omnibus pastura in tota terra mea ubique et cum libero introitu et exitu illud scilicet toftum qui iacet ex meridionali parte tofti mei inter toftum meum et toftum Willelmi fabri de Al illi et heredibus suis tenendum et habendum de me et heredibus meis in feodo et hereditate libere et quiete bene et in pace et honorifice reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis duos denarios ad duos terminos pro omni servitio et consuetudine et exactione scilicet unum denarium ad nathale domini et unum denarium ad Pascha Et ego Herbertus predictus et heredes mei warantizabimus predicto Radulfo et heredibus suis predictum toftum pro prenominato servitio et adquietabimus et defendemus de omnibus servitiis et de omnibus rebus erga omnes homines Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter