utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610143

Charter
Charter Number: 05610143
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Herbertus dat nobis cum corpore suo unum sellionem terre Sciant [] quod ego Herbertus filius Iohannis de Al legavi cum corpore meo dedi etiam et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in perpetuam possessionem et puram elemosinam liberam et quietam ab omni servitio seculari et terrena exactione unum sellionem qui se extendit ab austro scilicet de Hau Gate versus aquilonem scilicet usque in Braythesich Et sciendum est quod australis pars eiusdem sellionis iacet inter terras predicti conventus in teritorio de Al et aquilonis pars iacet eiusdem sellionis inter terram Swani filii Galfridi et terram Ade filii Hugonis in eodem teritorio Hanc autem terram predictam cum sua vestitura et omnibus pertinentiis suis ego et heredes mei post me warantizabimus predicto conventui pro salute animarum nostrarum et defendemus in omnibus modis de omnibus servitiis et demandis versus dominos et omnes homines in perpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter