utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610145

Charter
Charter Number: 05610145
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1175 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Galfridus filius Hamelini dat nobis duos selliones terre arabilis in territorio de Al Cunctis Cristi [] Galfridus filius Hamelini de Al salutem Noveritis me dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse in puram et perpetuam elemosinam Deo et beate Marie et conventui de Al duos selliones terre arabilis iacentes in teritorio de Al ex orientali parte ville inter terras eiusdem conventus quorum capita buttant versus suth super terras eiusdem conventus et versus north super terram monachorum de Parco Lude et Halefure vadit per medium eorundem sellionum in transversum tenendos et habendos libere et quiete pacifice et integre cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione sicut aliqua elemosina liberius et quietius possideri potest a viris religiosis Et ego Galfridus et heredes mei predictos duos selliones cum omnibus pertinentiis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de omnibus calumpniis sequelis et demandis et omnibus rebus erga dominos feodi et erga omnes homines et feminas adquietabimus in perpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter