utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610146

Charter
Charter Number: 05610146
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Galfridus dat nobis tres selliones terre iacentes super Nortlanges Cunctis Cristi [] Galfridus filius Hamelini de Alvingham salutem Noveritis me pro salute anime mee et antecessorum meorum concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse in puram et perpetuam elemosinam Deo et beate Marie et conventui de Al tres selliones terre arabilis iacentes ex occidentali parte ville super Northlanges inter terram Hugonis filii Cost et terram eiusdem conventus quorum capita buttant versus north in Ierdeburg Bec et versus suth super foreriam predicti conventus tenendos et habendos cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione sicut aliqua elemosina liberius et quietius conferri potest pro Deo viris religiosis Et ego G et heredes mei predictos tres selliones cum pertinentiis suis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de omnibus demandis calumpniis et sequelis et de omnibus rebus erga dominos feodi et erga omnes homines et feminas adquietabimus in perpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter