utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610150

Charter
Charter Number: 05610150
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1175 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem G quieteclamat nobis totum ius et clamium quod habuit in tofto quod Thoraldus aliquando tenuit et in duabus acris terre Sciant [] quod ego Galfridus filius Hamelini de Al concessi dedi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam et de me et de heredibus meis in perpetuum quietum clamavi totum ius et clamium quod habui vel aliquo modo aliquando habere potui in uno tofto cum omnibus pertinentiis suis in Al quod toftum Thoraldus filius Ulfkelli avunculus meus aliquando tenuit et in duabus acris terre ex utraque parte ville quas idem Thoraldus similiter tenuit tenenda et habenda libere et quiete pacifice et integre cum omnibus pertinentiis suis libertatibus aisiamentis infra villam et extra Et ego Galfridus et heredes mei predictum toftum et predictam terram cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui warantizabimus et defendemus et de omnibus erga omnes adquietabimus in perpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter