utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610151

Charter
Charter Number: 05610151
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1175 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem G dat nobis unum sellionem terre arabilis in territorio de Al Cunctis Cristi [] Galfridus filius Hamelini de Al salutem Noveritis me concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam unum sellionem terre arabilis cum omnibus pertinentiis suis in teritorio de Al iacentes ex orientali parte ville inter terram monachorum de Parco Lude et terram predicti conventus quam habent in excambium de Roberto filio Cost et buttat versus orientem super terram dicti conventus ad Tunstal et versus occidentem super foreriam monachorum de Parco Et ego Galfridus et heredes mei predictum sellionem cum omni longitudine et latitudine et cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione warantizabimus et defendemus et de omnibus servitiis sequelis et demandis erga omnes adquietabimus in perpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter