utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610152

Charter
Charter Number: 05610152
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1175 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem G dat nobis quatuor selliones terre arabilis in territorio de Al Cunctis Cristi [] Galfridus filius Hamelini de Al salutem Noveritis me pro salute anime mee et heredum meorum et omnium antecessorum meorum concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione quatuor selliones terre arabilis cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis iacentes in teritorio de Al de quibus duo iacent simul ex orientali parte ville super Thornehil inter terram monachorum de Parco Lude et terram Iohannis filii Gileberti et buttant versus suth contra terram Willelmi le Blund et versus north super Duedesgate Et duo iacent ex occidentale parte ville ex west parte de Astinemare inter terram Hugonis filii Cost et terram Ade filii Hugonis et buttant versus suth contra terram predicti conventus et versus north super Luthegate Et ego Galfridus et heredes mei predictos quatuor selliones cum omnibus pertinentiis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de omnibus calumpniis sequelis et demandis et de omnibus rebus erga dominos feodi et omnes homines adquietabimus in perpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter