utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610153

Charter
Charter Number: 05610153
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hugo filius Galfridi dat nobis duos selliones terre arabilis in territorio de Al Cunctis Cristi [] Hugo filius Galfridi filii Hamelini de Al salutem Noveritis me concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse in liberam puram et perpetuam elemosinam Deo et beate Marie et conventui de Al duos selliones terre arabilis cum omnibus pertinentiis iacentes in teritorio de Al ex occidentali parte ville ex north parte de Astinemare inter terram quam Robertus filius Gileberti Hugelin aliquando tenuit et terram Willelmi filii Cost et buttat versus suth super Luthegate et versus north super terras quas Willelmus carpentarius et Robertus filius Gileberti et Rogerus gener Ailwini aliquando tenuerunt Et ego Hugo et heredes mei predictos duos selliones cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis in puram et perpetuam elemosinam predicto conventui warantizabimus et defendemus et de omnibus demandis calumpniis sequelis et de omnibus rebus erga dominos feudi et erga omnes homines et feminas adquietabimus in perpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter