utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610155

Charter 05610155
Charter Number: 05610155
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Hugo dat nobis sex selliones terre arabilis in teritorio de Al Cunctis Cristi [] Hugo filius Galfridi de Al salutem Noverit universitas vestra me pro salute mea et meorum dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al sex selliones terre arabilis in teritorio dicte ville de Alvingham cum pertinentiis suis in puram et perpetuam elemosinam que scilicet sex selliones iacent in latitudine inter terram Willelmi filii Radulfi ex una parte et terram Andree filii Cost ex altera et inter Hauvseghac et terram Iohannis filii Iohannis et terram Radulfi filii Herberti et terram Iohannis filii Thued in longitudine Et ego Hugo et heredes mei predictos sex selliones cum pertinentiis predicto conventui contra dominos feudi et omnes alios homines in perpetuum warantizabimus et de omni seculari servitio et exactione forinseco et omnibus aliis consuetudinibus et demandis quecumque et quandocumque contingere poterunt adquietabimus et defendemus Et in huius rei robur et testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter