utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610156

Charter
Charter Number: 05610156
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hugo et Andreas et Willelmus filii Galfridi confirmant nobis omnes terras quas habemus ex dono patris eorum in territorio de Al Cunctis Cristi [] Hugo et Andreas et Willelmus filii Galfridi filii Hamelini de Al salutem Noveritis nos unanimi assensu et consensu pro salute animarum nostrarum concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al omnes terras quas habent ex dono patris nostri in teritorio de Al tenendas et habendas libere et quiete pacifice et integre cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis infra villam et extra sine aliquo retenemento in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione sicut aliqua elemosina liberius et quietius teneri potest a viris religiosis Nos vero et heredes nostri omnes predictas terras cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de omnibus rebus erga dominos feodi et erga omnes homines adquietabimus in perpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter