utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610157

Charter
Charter Number: 05610157
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1175 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Galfridus filius Hamelini dat nobis ij selliones terre arabilis in territorio de Al Cunctis Cristi [] Galfridus filius Hamelini de Al salutem Noveritis me concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione Deo et beate Marie et conventui de Al duos selliones terre arabilis cum omnibus pertinentiis suis in teritorio de Al iacentes ex occidentali parte ville ad Bulebrige super Scortnorthlanges inter terram eiusdem conventus et terram Gutheredi et buttant versus austrum super foreriam predicti conventus et versus aquilonem in Ierdeburg Bec contra terram eiusdem conventus Et ego Galfridus et heredes mei predictos duos selliones cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de omnibus demandis sequelis calumpniis et de omnibus rebus erga dominos feodi et erga omnes homines et feminas adquietabimus in perpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter