utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610159

Charter 05610159
Charter Number: 05610159
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Iohannes dat Andree fratri suo quandam partem tofti sui Sciant [] quod ego Iohannes filius Hugonis filii Cost de Al dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Andree fratri meo et heredibus suis vel suis assignatis cui et quando assignare voluerit quandam partem tofti mei ad australe latus in villa de Al cum domibus desuper fundatis et continet in se sex perticatas et dimidiam et quartam partem unius perticate scilicet in longitudine et sex perticatas in latitudine Et buttat versus occidentem super terram prefati Iohannis et versus orientem super toftum dicti Andree et iacet inter terram Pigoti filii Pigoti de Al et terram prefati Iohannis filii Hugonis habendam et tenendam sibi et heredibus suis vel suis assignatis libere quiete hereditarie bene et in pace integre et honorifice pro quinque marcis argenti quas prefatus Andreas mihi in arto negotio meo dedit premanibus reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis unum denarium argenti ad festum sancti Iohannis Baptiste pro omni seculari servitio et terrena exactione et demanda Et sciendum est quod ego prefatus Iohannes et heredes mei predicto Andree fratri meo et heredibus suis vel suis assignatis predictam partem tofti mei cum omnibus pertinentiis sicut prescriptum est erga dominos feodi et omnes homines warantizabimus defendemus et in perpetuum adquietabimus In huius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter