utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610162

Charter Number: 05610162
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1230 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus filius Iohannis filii Dued dat nobis unam sellionem terre arabilis iacentem in Pesehomsike Omnibus sancte matris [] Willelmus filius Iohannis filii Duede de Al salutem Noverit universitas vestra me dedisse concessisse et hac presenti carta confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in liberam puram et perpetuam elemosinam unam sellionem terre arabilis cum omnibus pertinentiis suis cum corpore meo in teritorio de Al illam videlicet sellionem que iacet in Pesolmsyke inter terram que fuit quondam Philippi fratris mei et terram Iohannis filii Ricardi filii Swani Et abuttat ad capud occidentale super foreriam predicti conventus de Al et ad capud orientale super Pesholmsyke tenendam et habendam libere et quiete plenarie et integre sicut aliqua elemosina liberius et quietius ab aliquis viris religiosis possidetur de me et heredibus meis dicto conventui et successoribus suis in perpetuum Et ego predictus Willelmus et heredes mei warantizabimus et defendemus predictam sellionem terre cum pertinentiis predicto conventui et successoribus suis contra regem et dominos feodi et contra omnes homines et de omnibus exactionibus et consuetudinibus et sectis et de omnibus temporalibus quocumque modo accidere poterunt in perpetuum In cuius rei testimonium presens scriptum sigilli inpressione roboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter