utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610166

Charter
Charter Number: 05610166
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1225 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Iohannes filius Cost quieteclamat et confirmat nobis totum ius et clamium quod habuit in omnibus terris et pratis subscriptis que Tengy filius Sunnyve et Iohannes clericus aliquando tenuerunt Cunctis Cristi fidelibus [] Iohannes filius Cost de Al salutem Noveritis me pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse et de me et de heredibus meis in perpetuum quietum clamasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam totum ius et clamium quod habui vel aliquo modo aliquando habere potui in omnibus terris et pratis subscriptis que Tengy filius Sunnive et Iohannes clericus aliquando tenuerunt in teritorio de Al videlicet in una sellione iacente ex occidentali parte ville ad Thirspith ex north parte de Holebec inter terras predicti conventus quam sellionem predictus Tengy filius Sunnive aliquando tenuit et in toto prato quod predicti Tengy et Iohannes clericus habuerunt aliquando in Westfen et ex orientali parte ville in uno forario iacente ad est capud de Allewange inter terras predicti conventus quod predictus Tengy aliquando tenuit item in uno parvo forario ad Lantegrene iacente inter terras predicti conventus quod predictus Tengy aliquando tenuit item in una sellione iacente ex west parte Waingate inter terras monachorum de Parco Lude que buttat versus suth super Cuningesgate quam sellionem Iohannes clericus aliquando tenuit item in una sellione iacente super Hovethakeislanges inter terram monachorum de Parco et terram predicti conventus et buttat versus suth in mediam aquam que venit de molendinis et versus north super Cuningesgate quam dictus Iohannes clericus aliquando tenuit item in una sellione ex north parte vie iacente inter terram monachorum de Parco et terram predicti conventus et buttat versus suth super Cuningesgate quam predictus Iohannes clericus aliquando tenuit item in una sellione iacente ex west parte de Methelfen inter terram Ricardi filii Herberti et terram monachorum de Parco et buttat versus est in Methelfen item in una perticata prati in Langedayles iacente propinquius ex suth parte calceti Ego vero Iohannes et heredes mei predictas terras et predictum pratum cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui in liberam puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de omnibus erga omnes adquietabimus in perpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter