utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610168

Charter
Charter Number: 05610168
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Andreas filius Cost dat nobis duos selliones terre arabilis in territorio de Al Cunctis Cristi fidelibus [] Andreas filius Cost de Al salutem Noveritis me dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione duos selliones terre arabilis cum pertinentiis suis in teritorio de Al iacentes ex occidentali parte eiusdem ville scilicet ex west parte de Braidsich inter terram Ricardi filii Herberti et terram Guderedi propinquiores al Maresure ex occidentali parte quorum suth capita buttant super terram Hugonis filii Cost et north capita super Ierdeburgbech contra terram predicti conventus Et ego Andreas et heredes mei predictos duos selliones cum pertinentiis suis predicto conventui warantizabimus et defendemus de omnibus calumpniis sequelis et demandis et de omnibus rebus erga dominos feodi et omnes homines et feminas adquietabimus in perpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter