utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610170

Charter
Charter Number: 05610170
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Andreas dat nobis unam sellionem terre arabilis cum tota vestitura in territorio de Al Cunctis Cristi fidelibus [] Andreas filius Cost de Al salutem Noveritis me concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione unam sellionem terre arabilis cum tota vestitura et cum omnibus pertinentiis suis in teritorio de Al iacentem ex orientali parte ville ex west parte de Holmesdike inter terram Ricardi filii Herberti et terram quam Robertus filius Lante aliquando tenuit et buttat versus suth super foreriam predicti conventus et versus north in Aldecroft Et ego Andreas et heredes mei predictam sellionem cum pertinentiis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de omnibus calumpniis et sequelis et de omnibus rebus erga dominos feodi et erga omnes homines et feminas adquietabimus in perpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter