utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610171

Charter Number: 05610171
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus filius Cost dat nobis quinque selliones terre arabilis in territorio de Al Omnibus Cristi fidelibus [] Willelmus filius Cost de Al salutem Noveritis me pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al quinque selliones terre arabilis in teritorio de Al quorum duo iacent ex occidentali parte eiusdem ville scilicet unus inter terram eiusdem conventus et terram Reginaldi filii Pigoti et buttat versus orientem super toftum predicti Reginaldi et versus occidentem super foreriam Ricardi filii Herberti et unus sellio apud Hou inter [terram] Hugonis filii Cost et terram Iohannis fratris eius et buttat versus austrum super viam Lude et tres selliones iacent ex orientali parte ville videlicet unus ad orientale capud crofti Ricardi filii Herberti inter terram Hugonis filii Cost et terram eiusdem Ricardi filii Hereberti cuius capud buttat versus orientem super foreriam monachorum de Parco Lude et duo selliones iacent ex orientali parte de Pykestal inter terram monachorum de Parco Lude et terram Iohannis filii Iohannis de Al et buttant versus occidentem super terram Iohannis filii Gileberti Wind tenendos et habendos cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione sicut aliqua elemosina liberius et quietius conferri potest pro Deo viris religiosis Et ego Willelmus et heredes mei predictos quinque selliones cum pertinentiis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de sequelis et calumpniis et de omnibus rebus adquietabimus erga dominos feudi et erga omnes homines et feminas in perpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter