utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610174

Charter
Charter Number: 05610174
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1218 - 1219
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
[H]ec est conventio facta inter priorem et conventum de Al et Robertum filium Swani de Al de assensu Ricardi fratris sui et heredis scilicet quod predictus Robertus dimisit predictis priori et conventui totam terram suam sine aliquo retenemento cum tofto et omnibus aliis pertinentiis suis in teritorio de Al ad firmam per quatuor annos scilicet donec inde plenarie perceperint quatuor vestituras pro xx solidos quos predicti prior et conventus dederunt prefato Roberti in initio huius conventionis nichil inde amplius solituri preter firmam annualem eidem Roberto vel heredibus eius scilicet sex solidos per annum et forinsecum servitium quantum pertinet ad predictum tenementum Predictus autem Robertus vel heredes eius fide sua interposita hanc conventionem usque ad prefatum terminum predictis priori et conventus warantizabunt contra omnes homines et defendent finitis vero quatuor annis supradictis et perceptis inde quatuor vestituris tota predicta terra cum tofto predicto Roberto vel heredibus eius absque clamio predicti prioris et conventus quieta remanebit Facta fuit hec conventio in anno incarnationis domini mccxviii ad purificationem beate Marie et eodem anno primum inde perceperunt croppum sed et insuper sciendum est quod secdexim acre terre cum pertinentiis quas idem predictus Robertus dedit predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam ab hac conventione penitus excipiuntur Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter