utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610175

Charter
Charter Number: 05610175
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Swanus filius Galfridi dat nobis quatuor selliones terre in territorio de Al Sciant [] quod ego Swanus filius Galfridi de Al assensu et consensu filiorum meorum et heredum intuitu divini amoris dedi et hac mea carta confirmavi Deo et beate Marie et sanctimonialibus de Al in puram et perpetuam elemosinam quatuor selliones terre arabilis in teritorio de Al scilicet duos selliones ex parte aquilonari de Tunstal iuxta quatuor selliones predictarum sanctimonialium et tertium sellionem qui transit Duedegate iuxta Riskemare versus meridiem et quartum sellionem ex occidentali parte de Blilandes et unum sellionem cum prato a[d]iacente in Hovedakers qui se extendit de Cuningesgate versus meridiem usque ad aquam et ad Hallesich tres selliones iuxta quinque selliones monialium et dimidium sellionem ad Flaskemare inter selliones monialium versus orientem et ex occidentali parte ville duos selliones qui se extendunt a via versus Dyfen usque ad aquam molendinorum et tantum prati infra Difen quantum pertinet ad duos selliones et duos buttes ad Bulebrige et in eadem furlang versus orientem unam buttam Has vero predictas terras warantizabimus ego et heredes mei predictis sanctimonialibus sicut puram et perpetuam elemosinam nostram et adquietabimus de omni terreno servitio et seculari exactione erga regem et dominos feudi et erga omnes homines
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter