utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610176

Charter
Charter Number: 05610176
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1148 - 1202
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Lambertus de Scoteni confirmat nobis totam bovatam terre que fuit Turvordi Cardun Cunctis innotescat fidelibus quod ego Lambertus de Scoteni pro anima patris mei et matris mee et pro salute anime mee et uxoris mee Sibille concessi et hac carta mea confirmavi Deo et ecclesie sancte Marie de Al et conventui sanctimonialium ibidem Deo servientium totam bovetam terre que fuit Turvordi Cardun cum huccho eiusdem Turvordi filiis et catellis suis cum toftis et croftis et omnibus eidem bovete pertinentibus excepto prato in Houdayles et in Hutcroft et in Grafletecroft illam scilicet bovatam quam fratres de Al annuatim tres solidos reddendo de fratribus Templi Salomonis tenent Hanc concessionem et confirmationem predicte tenue feci prenominatis sanctimonialibus liberam et quietam ab omni seculari servitio et exactione et consuetudine in puram elemosinam perpetuo possidendam
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter