utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610178

Charter
Charter Number: 05610178
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Galfridus filius Hamelini dat nobis ij selliones terre arabilis in teritorio de Al in excambium pro v selliones terre arabilis in eisdem campis Hoc cyrographum testatur quod Galfridus filius Hamelini de Al dedit et presenti scripto confirmavit conventui de Al duos selliones terre arabilis in teritorio de Al in excambium quinque sellionum terre arabilis in eisdem campis Et sciendum est quod de duobus sellionibus quos predictus Galfridus dedit predicto conventui unus sellio iacet ex west parte ville et abuttat super forarium Astini inter terras predicti conventus et unus sellio iacet ex west parte ville in Depedale inter terram predicti conventus et terram Coste de Al De quinque vero sellionibus quos predictus conventus dedit predicto Galfrido et heredibus suis duo selliones iacent ex est parte ville super Losmarefurlanges inter terram monachorum de Parco Lude et terram Rogeri Carbunel Et unus sellio iacet super eosdem furlanges inter terram Swani filii Galfridi et terram Galfridi filii Hamelini Et unus sellio iacet super eosdem furlanges inter terram predicti conventus et terram Galfridi filii Hamelini Et ex west parte ville unus sellio iacet ad Cartegate del west et extendit super metam de Ierdeburg inter feodum Gileberti de Welle et feodum Widonis de Helebec Et sciendum est quod utrique conventus et Galfridus omnes predictas terras sicut in excambium data sunt sibi adinvicem warantizabunt defendent et adquietabunt contra omnes et de omnibus sicut puram et perpetuam elemosinam suam Et in huius rei confirmationem et testimonium hoc presens scriptum sigillis utriusque munitum est
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter