utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610179

Charter
Charter Number: 05610179
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Costus filius Tengi dat nobis quinque selliones terre arabilis in territorio de Al in excambium pro sex selliones terre arabilis et dimidiam in territorio eiusdem ville Omnibus Cristi fidelibus notum sit quod hoc excambium factum est inter conventus de Al et Costum filium Tengy de Al scilicet quod predictus Costus dedit predicto conventui quinque selliones terre arabilis in teritorio de Al de socagio de Gayton ex orientali parte ville de Al scilicet unam sellionem ex meridionali parte de Cuningesgate inter terram eiusdem conventus que buttat super aquam versus Cokerington et duas selliones ex aquilonali parte de Coningesgate inter terram predicti conventus et terram Swani filii Galfridi et unam sellionem inter terram predicti conventus et terram Galfridi filii Hamelini que buttat super forarium Astini et unam sellionem super Arnaldesberge que buttat super Methelfen Et predictus conventus dedit predicto Costo sex selliones et dimidia in teritorio eiusdem ville scilicet unam sellionem super Losemarefurlanges inter terram predicti Costi et terram monachorum item unam sellionem super Losemarefurlanges inter terram monachorum et terram Andree filii Iohannis et unam sellionem super Warurlandes inter terras predicti Costi item duas selliones super Waurtlondes inter terram predicti Costi et terram monachorum item dimidiam sellionem super Waurtlondes contra Ricardum Wind et unam sellionem inter terram Andree et terram Thoraldi Et predictus Costus et heredes sui warantizabunt predictam terram predicto conventui in perpetuum et predictus conventus warantizabunt predictam terram predicto Costo et heredibus suis in perpetuum Et ut hoc excambium ratum sit et stabile ex utraque parte sigillorum suorum appositione corroboraverunt
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter