utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610180

Charter
Charter Number: 05610180
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Andreas filius Costi dat nobis ii selliones et dimidia terre in territorio de Al in excambium pro uno tofto in villa de Al quod Thoraldus tenuit pro prato quod iacet [ad le Clote] Universitati Cristi fidelium innotescat Andream filium Costi de Al dedisse et concessisse et hoc presenti scripto confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in liberam puram et perpetuam elemosinam in orientali campo de Al unam sellionem iacentem ad Holmescard inter terras eiusdem conventus et extendentem se a foreria Willelmi carpentarii usque ad Holmescard et unam aliam sellionem iacentem ad orientale capud de Grenegathe inter terram monachorum de Parco Lude et terram Galfridi filii Hamelini et extendit se a foreria dictorum monachorum usque ad terram dicti conventus de Al et unam dimidiam sellionem iacentem in Plasfurlang inter terras eiusdem conventus de Al et extendit se a foreria Ade filii Hugonis usque ad terram dicti conventus de Al habendas et tenendas cum pertinentiis suis adeo libere et quiete sicut aliqua elemosina ab aliquibus liberius tenetur et quietius possidetur In quarum duarum sellionum et dimidie perpetuum excambium prefatus conventus de Al dedit et concessit et hac carta sua confirmavit predicto Andree in villa de Al illud toftum quod Thoraldus filius Hulkil tenuit et iacet ex occidentali parte tofti Thoraldi filii Duedi et abuttat super terram Hugonis filii Cost versus austrum et super Gudredegate versus aquilonem et pratum quod iacet ad le Clote inter pratum monachorum de Parco Lude et pratum quod Costus de Al quondam tenuit et extendit se de le Houdale usque ad aquam tenendum et habendum libere et quiete sibi et heredibus suis in perpetuum Predictus vero Andreas et heredes sui sustinebunt omnia onera in aquis fossandis et in menewerch ad prefatum toftum pertinentia Idem etiam Andreas prefatus et heredes sui warantizabunt defendent et de omnibus rebus adquietabunt dictas duas selliones et dimidiam cum pertinentiis prefato conventui de Al contra omnes homines in perpetuum similiter et faciet idem conventus dictum toftum et pratum eidem Andree et heredibus suis in perpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter