utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610181

Charter
Charter Number: 05610181
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Andreas filius Cost dat nobis quatuor selliones terre in territorio de Al in excambium pro una sellione Hoc cyrographum testatur quod Andreas filius Cost de Al dedit priori et conventui de Al quatuor selliones terre arabilis in teritorio de Al iacentes ex orientali parte ville in Linlandemare inter terram monachorum de Parco Lude et terram eiusdem conventus Et buttant versus est super foreriam eiusdem conventus et versus west super foreriam quam Iohannes aliquando tenuit habendos et tenendos dictis priori et conventui cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis in liberam puram et perpetuam elemosinam in perpetuum excambium pro una sellione terre iacente ad Plasfurlanges inter terram monachorum de Parco Lude et terram quam Ricardus filius Swani aliquando tenuit et buttat versus est super foreriam Philippi filii Iohannis et versus west contra terram Iohannis filii Iohannis Predictus vero Andreas et heredes sui predictas quatuor selliones cum pertinentiis predictis priori et conventui in perpetuum excambium pro predictis sellionibus sicut predictum est in puram elemosinam warantizabunt et defendent et de omnibus contra omnes adquietabunt in perpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter