utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610184

Charter
Charter Number: 05610184
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hugo filius Cost dat nobis vij selliones terre arabilis in territorio de Al in excambium pro quinque sellionibus in eodem territorio Hoc cyrographum testatur quod Hugo filius Cost de Al dedit conventui de Al septem selliones terre arabilis in teritorio de Al de quibus tres simul iacent ex occidentali parte ville ad Scortnorthlanges inter terram eiusdem conventus et terram Gudredi et buttant versus suth super foreriam predicti conventus et versus north in Ierdeburgbec et quatuor selliones iacent ex orientali parte ville scilicet una iacet ad Blilandes inter terram monachorum de Parco et terram Roberti Guthlac et buttant versus west super foreriam predicti conventus et versus est contra terram monachorum Item una iacet ad Gategraines inter terras monachorum et buttat versus suth contra terram predicti conventus et versus north contra terram monachorum Item due selliones iacent super Arnaldberge inter terram predicti conventus et terram Ricardi filii Herberti et buttant versus north super terram predicti conventus et versus suth super foreriam monachorum tenendas et habendas libere et quiete pacifice et integre cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis in liberam puram et perpetuam elemosinam in perpetuum excambium pro quinque sellionibus in eodem teritorio unde tres iacent ex west parte ville scilicet due simul iacent super Bechfurlanges inter terram Ricardi filii Herberti et terram Gudredi et buttant versus north in Ierdeburg Bec et una buttat versus suth super Hawesgate et iacet inter terram eiusdem Hugonis et terram Iohannis filii Cost Et due selliones iacent ex est parte ville ex west parte de Methelfen inter terras monachorum de Parco et buttant versus west in le Grip que venit de Losemare et pastura [in] Methelfen ex west parte de Fordayles que continet in latitudine tres perticatas et in longitudine quindecim perticatas Predictus vero Hugo et heredes sui predictas septem selliones cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabunt et defendent et de omnibus contra omnes adquietabunt in perpetuum et predictus conventus predictas quinque selliones et predictam pasturam predicto Hugoni et heredibus suis similiter in elemosinam warantizabunt
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter