utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610185

Charter
Charter Number: 05610185
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Iohannes filius Cost dat nobis unum sellionem terre in territorio de Al in excambium pro novem capitibus in Medelfen Omnibus Cristi fidelibus [] Iohannes filius Cost de Al salutem Noverit universitas vestra me concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in liberam puram et perpetuam elemosinam unum sellionem terre arabilis in teritorio de Al iacentem ex orientali parte eiusdem ville inter terras conventus de Parco Lude et buttat versus meridiem super terras conventus de Parco Lude et versus aquilonem super Methelfen in perpetuum excambium pro novem capitibus pasture in Methelfen que predictus conventus mihi similiter de elemosina sua dederunt quorum quinque simul iacent inter feodum de Friston et Ierdeburgbecke et quatuor iacent inter terras Roberti filii Cost et Hugonis fratris eius et buttant versus meridiem super terram conventus de Al versus aquilonem super Ierdeburgbecke Et ego Iohannes et heredes mei prefatum sellionem cum omnibus pertinentiis suis prefato conventui warantizabimus defendemus et de sectis et omnibus aliis rebus terrenis quocumque modo accidere poterunt contra dominos feudi et omnes alios adquietabimus in perpetuum et predictus conventus predicta novem capita pasture mihi similiter et heredibus meis in elemosinam warantizabunt Et quia excambium quod suscepi melius fuit quam eis dedi ego et heredes mei de novem capitibus prenominatis singulis annis in perpetuum dabimus predicto conventui unum denarium ad Pascha In cuius rei testimonium huic scripto in modum cirographi confecto utraque pars impressionem sigillorum suorum huic inde apposuerunt
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter