utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610186

Charter Number: 05610186
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Iohannes dat nobis sex acras terre arabilis in territorio de Al in excambium pro sex acris terre in eodem territorio Hoc cyrographum testatur quod Iohannes filius Cost de Al dedit priori et conventui de Al sex acras terre arabilis in teritorio de Al ex orientali parte ville cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis in perpetuum excambium et in puram et perpetuam elemosinam pro sex acris terre arabilis de elemosina sua iacentibus in eodem teritorio de quibus primis sex acris terre quas Iohannes dedit hec sunt particule videlicet quinque selliones ex est parte de Hallecroft iacentes inter terram predicti conventus et terram Iohannis filii Iohannis et buttant in utroque capite super terram predicti conventus et una parva foreria iacens propinquius de Hallecroft ad west capita trium sellionum Iohannis filii Iohannis que continet in latum una perticata et dimidia item una sellio ex north parte de Cuningesgate inter terram monachorum de Parco Lude et terram Iohannis filii Gileberti de feodo de Aisterby et buttat in utroque capite super terram dicti conventus Item due selliones et dimidia iacent in Layhelandes inter terram predicti conventus et terram monachorum de Parco quarum due selliones buttant versus nort super foreriam Roberti Modi et dimidia sellio buttat contra terram monachorum et versus suth buttant contra terras de feodo de Aisterby Item una sellio iacet versus nort de ista predicta terra inter terras dicti conventus et buttat versus suth super terram eiusdem conventus et versus nort contra terram monachorum de Parco item una sellio ad Blilandes inter terram monachorum et terram Pigoti filii Pigoti et buttat versus est super foreriam predicti conventus et versus west contra feodum de Aisterby item una sellio ex suth parte de Tunstal inter terram dicti conventus et feodum de Aisterby et buttat versus west super foreriam predicti conventus et versus est super foreriam Ade filii Hugonis item una sellio ad Neucroftsich inter terram predicti conventus et feodum de Aisterby et buttat versus suth super foreriam que fuit aliquando Hugonis filii Umfridi item due selliones ex west parte de Cartegate inter terram predicti conventus et terram monachorum de Parco et buttant versus suth super terram predicti conventus et versus nort contra feodum de Aisterby item una sellio ex suth parte de Brienpare inter terram prefati conventus et terram monachorum et buttat versus suth in Aldecroft et versus nort super pasturam predicti Iohannis filii Cost que pastura continet in longum sexdecim falles Iste vero sunt particule terre aliarum sex acrarum quas predictus conventus dedit predicto Iohanni scilicet quatuor selliones quas Iohannes Coppel aliquando tenuit et buttant versus west super viam et versus est super foreriam monachorum de quibus tres iacent ex suth parte vie inter terram monachorum de Parco et quartus ex nort parte vie inter terram monachorum et terram Ricardi filii Herberti item una sellio ex transverso de Northbygate inter terras monachorum de Parco et buttant versus suth super terram Reginaldi filii Pigoti item una sellio ex north parte de Maldgaterig inter terram Iohannis filii Iohannis et feodum de Aisterby et buttat versus west super foreriam predicti conventus Item due selliones et una foreria super eosdem furlanges que iacent ex nort parte feodi de Aisterby et buttant versus west super foreriam predicti conventus item tres selliones versus est de hac predicta terra inter terram Iohannis filii Iohannis et terram Roberti Modi et buttant versus est super foreriam Roberti Palle item due selliones propinquius ex est parte eiusdem forerie inter eandem foreriam et terram que fuit Ricardi filii Herberti et buttant versus north super terram Hugonis filii Cost item due selliones super Wranglandes inter terram Iohannis filii Iohannis et terram monachorum de Parco et buttant versus west super terram Willelmi filii Cost item una sellio ex est parte de Pikestal inter terram predicti conventus et terram que fuit Ricardi filii Swani et buttat versus est super foreria Roberti Palle et versus west super foreriam monachorum de Parco Predictus vero Iohannes et heredes sui predictas sex acras terre cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui in perpetuum excambium et in puram et perpetuam elemosinam warantizabunt et defendent et de omnibus contra omnes adquietabunt in perpetuum et predictus conventus predictas sex alias acras terre predicto Iohanni et heredibus suis warantizabunt et in huius rei testimonium utraque pars presens scriptum sigillo suo munivit
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter