utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610188

Charter
Charter Number: 05610188
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus filius Herberti dat nobis duas selliones terre arabilis in territorio de Al in excambium pro terris subscriptis Sciant omnes presentes et futuri quod ego Ricardus filius Herberti de Al concessi dedi et hac presenti carta mea confirmavi priori et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam duas selliones terre arabilis cum pertinentiis in teritorio de Al ex orientali parte ville ad Methelfen illas scilicet selliones que iacent inter terram Roberti Modi et terram que fuit Tenghi filii Auke quarum capita buttant versus austrum super terram predicti conventus et versus aquilonem super divisas inter campos de Ierdeburg et de Al ad Blinde Welles et unam sellionem ex occidentali parte ville ad Wipemare iacentem inter terram predicti conventus et terram Elwini sutoris cuius capud buttat versus orientem super foreriam predicti conventus et versus occidentem super Maregathe Et predicti prior et conventus dederunt mihi in perpetuum excambium pro terris prenominatis quatuor capita sellionum in Methelfen ex occidentali parte ductus aque inter terram Roberti Blundi et terram Iohannis filii Iohannis de longitudine [decem et octo] perticarum et de latitudine sex perticarum et trium quarta unius perticate et capud unius sellionis in eodem Methelfen inter terram meam et terram Iohannis filii Iohannis scilicet de longitudine sexdecim perticarum et duo capita alibi in eodem Methelfen inter terram Ricardi filii Swani et terram Iohannis filii Iohannis de longitudine quindecim perticarum et unam sellionem terre arabilis ex orientali parte ville que buttat super croftum meum et iacet inter terram Hugonis filii Coste et terram meam illam scilicet sellionem quam Willelmus filius Coste aliquando tenuit et unam sellionem iacentem inter terram meam et terram monachorum de Parco Lude ex occidentali parte de Methelfen cuius capud buttat versus orientem super divisam inter campos de Ierdeburg et de Al Preterea ego predictus Ricardus dedi et concessi predictis priori et conventui viam ad carros et ad caretas suas ubique super predicta septem capita in Methelfen et super octavum capud in eodem Methelfen quod iacet alibi inter terram Iohannis filii Iohannis et terram meam ut eant et redeant super predicta capita bene et in pace quandocumque voluerunt absque omni impedimento vel reclamatione mei vel heredum meorum Et ego Ricardus et heredes mei predictas terras cum pertinentiis et prefatam viam predictis priori et conventui in perpetuum excambium sicut prenominatum est in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de omnibus erga omnes adquietabimus et ipsi nobis predictas terras similiter in elemosinam warantizabunt
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter