utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610189

Charter
Charter Number: 05610189
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Herbertus filius Iohannis dedit nobis tres selliones terre arabilis in territorio de Al in excambium sex sellionum terre in eodem territorio Hoc cyrographum testatur quod Herbertus filius Iohannis de Al dedit et presenti scripto confirmavit conventui de Al tres selliones terre arabilis in teritorio de Al in excambium sex sellionum terre arabilis in eisdem campis Et sciendum est quod de tribus sellionibus quos predictus Herbertus dedit predicto conventui unus sellio iacet ex est parte ville ad Tunstal de su inter terras predicti conventui et [unus sellio iacet] ex west parte ville de Warcke ad Brocolmmare inter terras predicti conventus et unus sellio qui abuttat super Sewardefen inter terram predicti conventus et feodum Widonis de Helebec De sex vero sellionibus terre arabilis quos predictus conventui dedit et presenti scripto confirmavit Herberto et heredibus suis tres selliones iacent ex est parte ville super Wranglandes inter terram predicti Herberti et terram Hugonis filii Radulfi et unus sellio iacet ad Pigstal del west inter terram predicti Herberti et terram Rogeri Carbunel et ex weste parte ville unus sellio qui vocatur sellio Thoraldi iacet inter terram predicti Herberti et feudum Widonis de Helebec et unus sellio iacet ad Hou inter terras predicti Herberti Et sciendum est quod uterque conventus et Herbertus omnes predictas terras sicut in excambium date sunt sibi adinvicem warantizabunt defendent et adquietabunt contra omnes et de omnibus Et in huius rei confirmationem et testimonium hoc presens scriptum sigillis utriusque munitum est
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter