utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610190

Charter
Charter Number: 05610190
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Iohannes filius Iohannis de Al dat nobis sex selliones terre in excambium vij selliones terre arabilis Hoc cyrographum testatur quod Iohannes filius Iohannis de Al dedit et carta sua confirmavit conventui de Al sex selliones terre arabilis in teritorio de Al in excambium septem sellionum terre arabilis in eisdem campis et trium buttorum de pastura Et sciendum est quod ex sex sellionibus quos predictus Iohannes dedit predicto conventui unus sellio iacet ex orientali parte ville apud Alssich ex aquilonali parte inter terras predicti conventus Et unus sellio iacet in Est Langes inter terras predicti conventus Et unus sellio iacet in Hallewang inter terras predicti conventus Et unus sellio iacet apud Tunstal del su inter terras conventus predicti del su et terram Ade Oisel del nort Et unus sellio iacet in Holm inter terras predicti conventus Et ex occidentali parte ville unus sellio iacet del nort de Bouneland inter terram predicti conventus del west et terram Cost del est Et hiis vero septem sellionibus quos predictus conventus dedit predicto Iohanni et heredibus suis unus sellio iacet ex occidentali parte ville inter terram predicti Iohannis et viam viridem Et ex orientali parte ville duo selliones iacent inter villam et terram monachorum de Parco Lude Et duo selliones iacent del nort de Tornesgate inter terram monachorum de Parco et terram Radulfi filii Ialf Et unus sellio iacet super Plasfurlanges inter terram monachorum de Parco Lude et terram Herberti filii Iohannis Et unus sellio iacet ad Aldcroftnab inter terram predicti Iohannis et terram Gileberti Wind Et tres buttes iacent in Methelfen inter terram monachorum de Parco et terram Willelmi carpentarii Et sciendum est quod uterque alteri omnes terras predictas sicut in excambio date sunt warantizabunt defendent et adquietabunt de omnibus rebus contra omnes homines in perpetuum In huius rei testimonium et confirmationem hoc presens scriptum sigilli utrorumque munitum est
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter