utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610191

Charter
Charter Number: 05610191
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Gilbertus filius Briani de Ierdburg consensu et voluntate Iohannis fratris mei dedi concessi et hac carta mea confirmavi Iohanni filio Roberti de Alvingham et heredibus suis vel cui et quando dare vel assignare voluerit totum pratum quod habui vel habere potui in Medelfen cuius quadam particula iacet in australi parte parchi conventus de Alvingham inter terram Roberti le Blunt et terram Ade Cost Et quadam particula iacet inter terram []mon filii [ue] et terram Iohannis filii Cost Et quadam particula iacet inter terras Iohannis filii Cost et quadam particula iacet inter terras conventus de Alvingham et terras Ricardi filii Herberti Et quadam particula iacet inter terras dicti conventus Quadam vero particula iacet inter terras Galfridi filii Hamelini et terras Roberti Modi tenendum et habendum libere et quiete et hereditarie illi et heredibus suis vel cui dare vel assignare voluerit de me et heredibus meis reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis unum obolum ad nathale domini pro omnibus servitiis et exactionibus Ego vero dictus Gilbertus et heredes mei omnes dictas particulas prati dictis Iohanni et heredibus suis vel cui assignare voluerit contra omnes homines warantizabimus et defendemus et de rebus omnibus adquietabimus inperpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter