utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610192

Charter Number: 05610192
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1225 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Iohannes filius Iohannis filii Dued dat nobis vij selliones terre arabilis in territorio de Al Sciant [] quod ego Iohannes filius Iohannis filii Dued de Al dedi concessi et presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in perpetuum excambium et in puram et perpetuam elemosinam duas selliones terre arabilis in teritorio de Al ex occidentali parte ville iacentes inter terram dicti conventus et terram Pigoti filii Pigoti de Al et abuttant versus occidentem super terram Roberti filii Lant et versus orientem super terram Ade filii Hugonis et unam sellionem ad Feltemare iacentem inter terram dicti conventus et unam sellionem que abuttat super Sewardfen inter terras dicti conventus et unam sellionem ex aquilonari parte de Cuningesgate inter terras dicti conventus et unam sellionem ex aquilonari parte de Holebec inter terras eiusdem conventus et terram Roberti filii Thoraldi et unam sellionem ex aquilonari parte dicte ville inter terram dicti conventus et terram Ricardi filii Herberti iacentem ad Northberh et abuttat super foraria monialium tenendas et habendas libere et quiete in puram et perpetuam elemosinam pro octo acris terre arabilis quas mihi dederunt in excambium pro supradictis terris Ego vero dictus Iohannes et heredes mei omnes dictas terras predicto conventui sicut predictum est in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus defendemus et de rebus omnibus adquietabimus in perpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter