utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610193

Charter
Charter Number: 05610193
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Iohannes filius Cost dat nobis undecim selliones terre arabilis in territorio de Al ex orientali parte ville et quinque ex occidentali in excambium pro terris subscriptis Hoc cyrographum testatur quod Iohannes filius Cost de Al dedit et presenti scripto confirmavit priori et conventui de Al in perpetuum excambium et in puram et perpetuam elemosinam undecim selliones terre arabilis iacentes in teritorio de Al ex orientali parte ville et quinque selliones terre ex occidentali parte ville cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis de quibus undecim sellionibus due selliones iacent ad Duedesgate inter terram monachorum de Parco Lude et terram de feodo de Aisterby et buttant versus suth contra culturam predicti conventus que vocatur duodecim selliones et versus nort super foreriam monachorum et una sellio iacet super Wlgerdic inter terram Iohannis filii Iohannis et terram Willelmi filii Radulfi et buttat versus west super foreriam monachorum et versus est super foreriam Emme Wind item una sellio iacet ad Tunstal inter terram monachorum et terram Emme Wind et buttat versus suth super foreriam predicti conventus item una sellio iacet super eosdem furlanges inter terram Hugonis filii Cost et terram quam Iohannes Coppel aliquando tenuit et buttat versus nort super foreriam monachorum Item due selliones iacent ex est parte de Tunstal inter terram monachorum et terram Gudredi et buttant versus est super Fendic et versus west contra terram Roberti Modi Item una sellio iacet ex west parte de Holmesdic inter terram predicti conventus et terram monachorum et buttant versus suth super foreriam predicti conventus et versus north super pratum eiusdem conventus Item una sellio iacet ad Aldcroftnab inter terram predicti conventus et terram de feodo de Aisterby et buttat versus suth super foreriam Iohannis filii Iohannis et versus nort super fossatum Item due selliones iacent ex west parte forerie Gudredi inter terras monachorum et buttant versus nort contra terram predicti conventus et versus suth contra terram Andree filii Cost De quinque vero sellionibus iacentibus ex west parte ville iacet una ad Wipemare inter terras predicti conventus et buttat versus west super Maregate Item una sellio ad Bulebrigge inter terram predicti conventus et terram Ade filii Hugonis et buttat versus nort in Ierdeburgbec Item due selliones iacent ad Hau in Suaineswang inter terram predicti conventus et terram Iohannis de Cokerington et buttant versus nort in Ierdeburgbec Item una sellio ad Braythesich inter terram que aliquando fuit Ricardi filii Swani et terram Ricardi filii Andree et buttat versus nort in Ierdeburgbec Iste vero sunt particule terrarum quas predictus conventus dedit predicto Iohanni pro predictis terris scilicet ex west parte ville tres selliones iacentes ex west parte de Cartegate inter terram Roberti generi Tengy et terram Philippi filii Iohannis et buttant versus suth super Luthegate et ex est parte ville una sellio ad Pikestal inter terram monachorum et terram Ricardi filii Andree et buttat versus suth contra feodum de Aisterby et versus north in Ierdeburgbec item due selliones super eosdem furlanges inter terram Ricardi filii Andree et terram Willelmi filii Cost et buttant versus suth super foreriam predicti Iohannis filii Cost item una sellio super eosdem furlanges inter terram monachorum et terram Ricardi filii Andree et buttat versus suth super foreriam eiusdem Iohannis item due selliones super eosdem furlanges inter terram Willelmi filii Cost et terram monachorum et buttant versus suth super predictam foreriam item una sellio versus est super eosdem furlanges inter terras monachorum et buttat versus suth super predictam foreriam item una sellio et una foreria ex west parte de Losemare que buttant versus nort super foreriam Hugonis filii Cost et versus suth super viam item duo capita pasture in Methelfen ad Cartegate inter feodum Roberti de Cockefeld et feodum de Aisterby que continent in longum decem et septem falles salva via in eadem pastura predicto conventui et omnibus suis ad carros et caretas et ad omnia quecumque voluerint omni tempore anni quandocumque opus habuerint item due gaire ex est parte de Pikestal quas Robertus filius Lant aliquando tenuit que iacent inter terram monachorum et terram Hugonis filii Cost et buttant versus est super foreriam Roberti generi Tengy item una gaira super eosdem furlanges inter terram monachorum et terram predicti Iohannis filii Cost et buttat versus est super predictam foreriam Predictus vero Iohannes et heredes sui predictas sexdecim selliones cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabunt et defendent et de omnibus contra omnes adquietabunt Et predictus conventus prefatas terras predicto Iohanni et heredibus suis similiter warantizabunt
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter